Menu principale:
Certamen Taciteum
LICEO GINNASIO “G.C. Tacito”
Terni
III CERTAMEN TACITEUM
Terni, 1998
Prova scritta di traduzione dal latino in italiano
ELOQUENZA DI NERONE
Die funeris laudationem eius princeps exorsus est. dum antiquitatem generis, consulatus ac triumphos maiorùm enumerabat, intentus ipse et ceteri; liberalium quoque artium commemoratio et nihil regente eo triste rei publicae ab externis accidisse pronis animis audita postquam ad providentiam sapientiamque flexit, nemom risui temperare, quamquam oratio a Seneca composita multum cultus praeferret, ut fuit illi viro ingenium amoenum et temporis éius auribus accommodatum. adnotabant seniores, quibus otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis, qui rerum potiti essent, Neronem alienae facundiae eguisse. Nam dictator Caesar summis oratoribus aemulus; et Augusto prompta ac profiuens et quae deceret principem eloquentia fuit. Tiberius artem quoque callebat, qua verba expenderet, tu invalidus sensibus aut consulto ambiguus. etiam C. Caesaris turbata mens vim dicendi non corrupit; nec in Claudio, quotiens meditata dissereret, elègantiam requireres. Nero puerilibus statim annis vividum animum in alla detorsit : caelare pingere, cantus aut regimen equorum exercere; et aliquando carminibus pangendis messe cibi, elementa doctrinae ostendebat.